PHAGO

PHAGO
PHAGO
onis, mimus, quô Valer. Aurelianus mire delectatus est. Fuit adeo gulosus, et vorax, ut adhibitus mensae Aureliani, aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum unô die comederit, biberitque orcam vini. Flav. Vopisc. in Aurelian. c. ult. Salmasio non est nomen proprium, sed idem ex Graeco, quod edax Latinis. Plauti fabula erat Phago, Graeci φάγον dixêre; Latini ex Graeco Phagonem. Φάγος autem Graecis et eibum et edonem significat. Unde in Vita Monach. Φάγος ἡμερινὸς, ἄρτος καὶ τύρος καὶ οἶνος. Sic apud Isidorum, qui phagonem quoque pro cibo usurpari vult, in Glossis. Sic iidem Graeci τὸν πλάνον et errorem et erronem appellârunt etc. Polyphagum maluit dieere Sueton. in Neron. c. 37. de simili phagone, qualis in delitiis Aureliano fuisse narratur: Creditur etiam polyphago cuidam Aegyptii generis erudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, euncupisse vives homines laniandos absumendosve obicere. Φαγέσωροι Comicis veteribus tales dicti. Φαγόκυρις habetur apud Palladium in Histor. Laus. quasi dicas Magistrum comedonem. Gemiae dicuntur Lucillio voce Graecâ; nam γέμος a γέμω, ut βλέπος a βλέπω et similia multa, quae linguam Atticam docti non ignorant. Inde Γεμίας, pro comedone. et qui celocem saburrat. Iidem quoque Καταφαγάδες Graecis. Glossarium veter. Cibicida, καταφαγάς: ubi proin cibicida est homo gulosus et comedo, a cibo caedendo, non autem scissor vel carptor ciborum, ut nonnulli ad Martialem accepêre. Hinc saginam caedere apud Plautum, Mostell. Actu. 1. sc. 1. v. 62. quod hactenus variis Eruditorum expositionibus fuit obnoxium, necdum in veram incidit, ita dictum est eôdem plane sensu. Nec omittendum et Μάκτας ac Μαρσίππους, h. e. saccos, huiusmodi phagones quoque Graecis vocitari. Salmas. ad vopisc. loc. cit. Ut de phagonis cuiusdam πολυποσίᾳ verbum addam, Maximinum, Iul. Capitolin. c. 4. bibisse, ait, saepe in die vini Capitolinam amphoram etc. Qui proin bibit unâ die octies et quadragies tantum, quantum unâ coenâ Augustus, etiam cum se liberalius invitabat. Nam iste senos sextantes sive hinos sextarios non excessit, ut scribit Suetonius, et constat, ex Horation, Vopisco in Tacit. aliisque, eum vini modum satisfecisse in cenam hominibus, qui non vivebant ut biberent, sed bibebant ut viverent etc. PHAGRES urbs Thraciae ad Strymonem fluv. sub monte Pangaea. Gentile Phagresius, et Phagreseus. Steph. ex Thucyd. l. 2. Murus Pierius Herodote.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • phago... — phago...   [zu griechisch phageĩn »essen«, »fressen«], Wortbildungselement mit der Bedeutung: Nahrungsaufnahme, Schlucken, Vertilgen, z. B. Phagozyten; auch als letzter Wortbestandteil, 1) ...phag, mit der Bedeutung: vertilgend, z. B. monophag;… …   Universal-Lexikon

  • phago — phago·cy·toze; …   English syllables

  • phago- — [fag′ō, fag′ə] [< Gr phagein, to eat: see PHAGOUS] combining form 1. eating or destroying [phagocyte] 2. phagocyte …   English World dictionary

  • phago- — Eating, devouring. [G. phago, to eat] * * * see phag …   Medical dictionary

  • phago- — phag(o) , phage, phagie, phagique éléments, du gr. phagein, manger . phag , phago ; phage, phagie, phagique ❖ ♦ Éléments, du grec phagos et phagia, de phagein « …   Encyclopédie Universelle

  • Phago — I. bago, fago, phago hêtre Basque. II. voir Bago Basque …   Glossaire des noms topographiques en France

  • Phago — smailiažiomenės tetros statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis atitikmenys: lot. Phago angl. pike characins rus. фаго ryšiai: platesnis terminas – afrikiniai lašiškarpiai siauresnis terminas – dėmėtoji faga siauresnis… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Phago- (prefix) — Eating, devouring. From the Greek phago meaning to eat. Examples of words starting with phago include: phagocyte, a cell that can engulf particles; and phagophobia, an excessive fear of eating …   Medical dictionary

  • Phago loricatus — papūginė faga statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Phago loricatus rus. фаго попугай ryšiai: platesnis terminas – smailiažiomenės tetros …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Phago maculatus — dėmėtoji faga statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Phago maculatus angl. pike characin rus. пятнистый фаго ryšiai: platesnis terminas – smailiažiomenės tetros …   Žuvų pavadinimų žodynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”